Tob 7

1Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. 2Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annae uxori suae: Quam similis est iuvenis iste consobrino meo! 3Et cum haec dixisset, ait: Unde estis iuvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive. 4Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus. 5Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit Angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. 6Et misit se Raguel, et cum lacrymis osculatus est eum, et plorans supra collum eius, 7dixit: Benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es. 8Et Anna uxor eius, et Sara ipsorum filia lacrymatae sunt. 9Postquam autem locuti sunt, praecepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, 10Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. 11Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere coepit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, 12dixit ei Angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua: propterea alius non potuit habere illam. 13Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrymas meas in conspectu suo admiserit. 14Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. 15Et apprehendens dexteram filiae suae, dexterae Tobiae tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob vobiscum sit, et ipse coniungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. 16Et accepta charta, fecerunt conscriptionem coniugii. 17Et post haec epulati sunt, benedicentes Deum. 18Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum. 19Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrymata est. 20Dixitque ei: Forti animo esto filia mea: Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quod perpessa es.
Copyright information for VulgS